Függelék
Emerici Madách
Tragoedia Hominis
Scaena tertia decima
(Inane. Terrae segmentum quoddam procul videtur usque deminutius, donec non sentiatur nisi stella quaedam inter alias mixta. Scaena initio aliquantum obscura, et gradatim omnino fiunt tenebrae. Adam ut senex cum Lucifero volat.)
ADAM
Quo nos volatus delirus feret?
LUCIFER
Nonne altiores, scoriis vacans,
Cupisti circulos, ex quis locis
Voces audisses, si sensi bene,
Concordis spiritus?
ADAM
Sane, tamen
Non tam vastam putavi ad hos viam.
Hi fines tam soli sunt atque inanes,
Ut sint, pererrent quos sacrilegae.
In corde luctantur sensus duo:
Terra vili retentum spiritum
Altum sensi, exire hoc circo volo;
Idem dolens fleo me separatum. –
O Lucifer! terrae orbem respice:
Primum flores ex visu decidere,
Dein dilapsa est silvae corusca frons,
Trecenta post noti tractus loca
Amoena in planum ignotum confluunt.
Quod rętulit, sic omne dilutum est.
Nunc iam rupes in glebas comminutae
Nubesque fulmen portantes, quibus
Vocem sacram credens vulgus tremit,
Depravantur miserrimum in vaporem.
Quo, quo frementis dilapsum est maris
Infinitum aequor? Stat mica ut livens
In quodam ex mille milies globo,
Qui ignotus circuit – fuit qui mundus.
O Lucifer – necnon eam ' – – eam – –
Fuitne opus et illam derelinqui? – –
LUCIFER
Revera ex visu tangenti altiora
Cadit primum venustas, deinde vis
Et magnitudo, tum nobis manet
Nihil nisi mathesis frigida. – –
ADAM
Iam praeterimus sidera, at nihil
Destinati specto, aut molis tenet me.
Pugna sine atque amore quid preti
Sit vita? Frigus me horret, Lucifer!
LUCIFER
Adhuc valebat magnanimitas?
Retractemus tunc ludum in pulvere.
ADAM
Quis hoc dicat? porro, usque porro!
Dolor relinquet ruptis restibus
Omnino me ad terram ligantibus –
Sed a! quid est? spirare vix queo,
Relictus vi, compos haud sum mei,
An plus Antaeus est quam fabula,
Qui non vixit plus terrae pulverem
Quam tangeret?
VOX GENII TERRAE
Sane
plus fabulâ est.
Tu me iam nosti, terrae genium,
Nisi me, nil in te spirare scis.
Hic meta, adhuc vis tenditur mea,
Redi et vives – transi et deleberis,
Ut saltitans in gutta aquae minutâ
Amoeba. Terra guttae est huic tibi.
ADAM
Tibi resisto, frustra me horreas,
Tua est fors corpus, spiritus meus,
Mens infinita est atque veritas,
Mundum ante corporalem constitit.
VOX GENII TERRAE
Conare, vane homo! et cades miser.
Odor an ante quam rosa exstitit,
Forma ante corpus, splendor ante solem?
O si videres spiritum aethere
In infinito circuire solum,
Peregre in mundo frustra quaerere
Intellectum sibi atque expressionem,
Nec quid sentire iam nec sapere,
Abhorreres. Namque omnis ratio,
Omnes sensus intenti in te nihil
Nisi emanatio materiae,
Vocas quem terram, quae mutata si esset,
Nihil plus exstaret nihilque plus tu. –
Meo tibi attraxisti spiritu
Pulchrum atque turpe, infernos et salutem,
Qui patriae tuae inflat ordinem. –
O hic quod est aeterna veritas,
Absurditas forte in mundo altero,
Quod non potest hic, plane fit ibi.
Pondus non pensatur, non vita mota,
Quod hic aer, est forte mens ibi,
Quod hic lumen, forte est ibi sonus,
Quod aucta vitâ est hic, crystallum ibi.
ADAM
Non me retentas, tollo spiritum alte. –
VOX GENII TERRAE
Adam, ' Adam, ' extremum iam prope est:
Redi, in terris his magnus esse quis,
At si tete revellis Universi
Ex vinculis, Deus te non feret
Ad se gradi – te perdet pessimum. –
ADAM
Me nonne perdet dein utique mors? –
VOX GENII TERRAE
Vanum verbum mendaciae vetustae
Iactare noli, noli in mundo spiritus –
Natura tota abhorret audiens.
Hoc est sigillum sacrum, Dominus
Sibi servavit, ne malum quidem
Scientiae solvit.
ADAM
Solvam ergo ego.
(Protinus volant, dum Adam repentino eiulatu rigeat.)
Perii!
LUCIFER (cachinnans)
Vicit mendacia vetus. –
(Adam a se abstrudens)
Haec divi idoli pupa circuibit
Per aethera, stella ut nova, et mihi
Novâ vitâ fortasse germinabit.
VOX GENII TERRAE
Gaudio absiste, Lucifer, maligno!
Externum mundum tangebat modo,
Regno meo egreditur difficulter. –
Paterna vox vocat te, exsurge, fili!
ADAM (animum recipiens)
Rursus vivo – me sentio pati.
Mihi sed quam cara est haec passio,
Quam est horridum, redire in nihilum! – –
O Lucifer! reduc terram in meam me,
Pugnavi ubi frustra tot proeliis,
Beatus pugnaturus rursum ero. –
LUCIFER
Putasne adhuc, expertus tanta, non
Frustra certaturum te denuo?
Et terminum assequęre? Gaudium
Infantile incorruptum est hominis. –
ADAM
Nullo modo trahit me haec vana mens,
Scio non assequi me terminum
Terque et quater. Quid refert? Terminus
Quid est? Est finis belli splendidi,
Est terminus mors, vita proelium,
Ipsum hoc bellum destinatum est viri.
LUCIFER
Sane est miranda consolatio –
Si esset res magna, quae pugnam ciet.
Sed cras ridebis id quod nunc proponis,
Tantum ludus te infantium calebat.
Nonne ad Chaeroneam pro decidenti
Fudisti libertate sanguinem,
Idem qui post certasti conditurus
Pro Constantino mundi imperium?
Occisus nonne es martyr pro fide,
Nonne at tu postea contra fidem
Arma scientiae gessisti idem?
ADAM
Ita est, ita est, sed cogitatio quid
Refert, quam vilis fuerit: levabat,
Me incendebat, mens magna sancta erat.
Quid refert, crucis an scientiae,
Libertatisne an forma ambitionis:
Processit hac utique humana gens. –
O ad terram rursus, novamque pugnam! –
LUCIFER
Vocemne oblitus es iam sapientis,
Qui computavit congelante mundo in
Quater mille annis pugnae terminum?
ADAM
Ni obsistet illi sapientia.
Sed obsistet, iam sentio, scio. –
LUCIFER
At deinde? – Ubi vis, pugna, magnitudo
In hoc mundo arte facta, constituto
Ex ratione per theorias,
Quemque ipse tu conspexisti modo. –
ADAM
O salvet terram – post ut omnia
Quae functa munere, ille praeteribit,
Emerget denuo tunc spiritus,
Quae vitam inflabit. Illi tu modo
Reduce me, spectaturus calesco,
In terra salvata quaenam ideam
Incendet me.
LUCIFER
Revertamur, bene! –
Fordította: Fehér Bence