Emerici Madách
Tragoedia Hominis
Scaena I
In excelsis.
Dominus gloria circumdatus in sede sua, agmen
angelorum genibus nixum, IV archangeli iuxta sedem stant.
Splendor maximus videtur.
CHORUS ANGELORUM
In excelsis Deo sit gloria uni,
Terra et caeli laudent nostrum Deum,
Sunt omnia uno eius prolata verbo,
Fiet nutu eius finis omnium.
Vis est, voluptas, notio ipse tota,
Nostrum est modo umbra, qua nos protegit,
Adoretur pro gratia infinita,
Quod nos consortes lucis prostitit.
Mens sempiterna magna est facta corpus,
Finita est, ecce, iam creatio,
Quibus concessit spiritum, offerunto
Dignum tributum in sacro solio.
DOMINUS
Perfectum nunc opus magnum est, ita.
Auctor quievit, mota est machina.
Mille annos milies rotabitur,
Novandus dum sit dens unus rotae.
Cito, custodes mundorum, cito,
Porro infinitos cursus tendite,
Me rursus delectate sub meo
Stridendo praeterlabentes pede.
(Genii stellarum globos sidereos, cometas, nebulas sidereas varia magnitudine et colore singula binave volventes ante sedem praetervolant, dum harmonia sphaerarum voce suppressa auditur)
CHORUS ANGELORUM
Insolens suo nitore
Orbis flammae quam superbe it,
At quibusdam astris modestis,
Invitus quamquam, ipse servit. —
Haec micat pusilla stella,
Lucernam segnem putares,
Ut mundum immensum, colunt sed
Mille milies eam res. —
Invicem luctant duo orbes
Se conferre et semovere:
Hoc certamen est habena,
Qua cursus possunt tenere. —
Ille devolat tonitru,
Territus procul tueris,
Sed sinus mitis beatae est
Myriis vivis quietis. —
Quam modesta est — stella quondam
Est amorem praebitura;
Hanc solacium reservet
Genti humanae cara cura. —
Illic mundi nascituri,
Hic cadentium sepulcra:
Verba quae movent superbos,
Desperantes excitura. —
Ordinem turbans propinquat
Horridâ formâ cometa:
Obliquam viam retorquens
Vox erit Divina meta. —
Care iunior geni, intras
Mundi cum mutabili orbe,
Nunc veste alba, nunc virenti,
Mutato luctu et nitore.
Magno sis beata caelo!
Spe non missa vade, perge;
Hoc pugnatur fine parvo
Magnum cogitante mente.
Risus, fletus, turpe, pulchrum,
Ver hiemsque circuibunt,
Lux et umbra unâ, Deique
Gaudiumque et ira fiunt.
(Genii stellarum agmine exeunt.)
ARCHANGELUS GABRIEL
Dimensus infinitum inane
Materiam qui illi indidisti,
Verbo uno magnitudinemque
Distantiamque protulisti:
Osanna, Mens, tibi!
(Procumbit)
ARCHANGELUS MICHAEL
Adunans mutabunda semper
Simulque et immutabile usque
Qui infinitumque saeculumque,
Creasti singulos genusque:
Osanna, Vis, tibi!
(Procumbit)
ARCHANGELUS RAPHAEL
Appellens carnem ad sentiendum
Beatitudinem profundis,
Prudentiam tuam omnibus qui
Impertiris praebesque mundis:
Osanna, Bonitas!
(Procumbit)
(Pausa)
DOMINUS
Tu, Lucifer, stasne insolens, tacens?
An non habes verbum laudi meae?
Forsan quod feci, displicet tibi?
LUCIFER
Placeret quid? Diversis praeditae
Nonnullae viribus materiae,
Quas ante quam appererent, forte non
Opinatus vires inesse eras,
Sin sis, illas mutare nil queas,
Permixte fartae in nonnullos globos
Nunc se attrahunt, depellunt atque agunt,
Nonnullis vermibus sensum inferunt,
Dum impleta refrigescant omnia,
Neutrales supersint scoriae. —
Si quando investigarit hoc homo,
Paret sua in fornace denuo. —
Impostum fornaci magnae genus
Humanum spectas miscere omnia
Et experiri, se Deum putans.
Sed devastatis potionibus
Et corruptis te accendet ira sera.
At non perito quid fabro exigis? —
Ad quam rem spectat haec creatio?
Scripsisti carmen ad laudem tuam,
Vilique machinae cum credidisti,
Ad saecla saeclorum non taedium
Te constanter canendi usque afficit.
An tali digna est haec iocatio
Sene, apta vere cordi infantium?
Luto scintilla inflata eri parat
Imaginem non, monstrum fictile;
Fatum, libertas invicem se agunt
Absente sensu concordi arbitro.
DOMINUS
Adorari, haud censeri debeo.
LUCIFER
Nil offeram, nisi ipsius meum.
(Angelos digito monstrans)
Hoc agmen vile te laudat satis,
Quibus laudem dignam certe exigis
A te partis, ut umbra a lumine,
Ego sed vivo ab omni tempore.
DOMINUS
Procax tu! partus non materia es?
Ubi ante volveras cursum, vim ubi?
LUCIFER
A tete idem possum rogare ego.
DOMINUS
A tempore infinito comparo,
Quod factum est nunc, et in me vixerat.
LUCIFER
Nonne impedimentum quod rerum erat
Cunctorum, sensisti in consilio
Inane, es compulsus creare quo?
En Lucifer, hoc est obstaculum,
Negationis numen pristinum.
Me vicisti, cui est necessitas
Semper dilabi per pugnas meas
Et vi nova rursus consurgere.
Materiam gignente te obtuli
Campos illi, vitae mors adstitit,
Felicitati desperatio,
Et umbra luci, scrupulus spei.
Ubique adsto, quo tu es loco, vide.
Adorem te, qui sic te noverim?
DOMINUS
Rebellans spiritus! abes tu, abes.
Possem, at nolo delere funditus
Te: in scoriis lucta abiectus, perosus,
Exul communione spiritûs.
Te solitudinis perpetuo
Dolore torqueat sententia
Cassari incassum carnis vincula,
Vanum bellum pugnari cum Deo.
LUCIFER
At non! non me expelles tam leniter,
Ut vilem machinam non iam utilem.
Creavimus consortes: postulo
Sortem meam.
DOMINUS (irridens)
Fiat, velut cupis.
Terram aspice, specta silvas in Eden;
Has celsas arbores in medio
Duas exsecrabo — dein sint tuae.
LUCIFER
Parca manu das, sane magnam habes vim.
Sed mi sat est hoc fragmentum soli,
Consistit sicubi negatio,
Ruinam comparat mundo tuo.
(Pergit)
CHORUS ANGELORUM
Devote, abes, ne esto coram Deo.
Diiudicanti Osanna Domino.
Fordította: Fehér Bence